monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 66
Funes peccatorum circumplexi sunt me; et legem tuam non sum oblitus. Cum dicit, funes peccatorum, ostendit tot esse laqueos quot peccata committimus. Funes enim sunt implicita et tortuosa ligamina, quibus se delinquentes semper astringunt, sicut Isaias dicit: Vae qui trahunt peccata tanquam funem longum . Et alibi: Vinculis suorum peccatorum unusquisque constringitur . Sed hoc referendum est ad corporis pravitatem. Nam cum dicit, legem tuam non sum oblitus (quod est beatorum), cur se ipse peccatorum nexibus dicat esse complexum? sed fieri potuit ut caro delictorum funibus complexa ligaretur: animus autem sanctus incentivis vitiis reluctans, legem Domini non fuisset oblitus, sicut Apostolus dicit: Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem lege peccati