monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 64
Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ordinem humanae conversionis exponit. Prius est enim ut nosmetipsos districtius arguamus, et sic ad Domini mandata migremus. Cogitaverat proinde examen illud gloriosum vias suas, id est actus humanos; sed quoniam ei omnimodis displicebant, pedes suos convertit ad testimonia Domini gradienda: in quibus si aliquis ambulat, firma potest habere vestigia. Videbat siquidem in humanis actibus esse peccata; in divinis autem mandatis florere iustitiam: et sapienter illud deseruerat, quod expositum periculis sentiebat. Dicendo enim, converti pedes meos, ostendit primitus fuisse perversos.