monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 174 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 63
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Duplici modo haec facies Domini probatur intelligi. Christum quem credebat esse venturum indubitata cogitatione desiderans, incarnationem ipsius quaerebat aspicere, quae mundo salutaris poterat apparere, sicut et in alio psalmo dictum est: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus . In toto corde, sine ulla haesitatione, ut non tanquam de futuro suspensus, sed velut praesentem videretur rogare certissimus. Postulat etiam misericordiam adventus eius debere compleri, qui per prophetas innumera noscitur annuntiatione promissus. Sive magis deprecari videtur, ut in futura illius resurrectione eius faciem possit inspicere, sicut legitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Et Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem . Sed quia peccatorem se noverat, sibi postulat debere misereri; quatenus per gratiam liberatus, videat quod suis non poterat meritis intueri. Secundum eloquium tuum, illud scilicet quo Deitatis suae promittit sanctis beatam nimis et incomparabilem per omnia visionem.