monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 19 > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 62
---VIII. HETH. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Agmen beatum ad octavam litteram venit, in qua desiderat videre faciem Domini, quia eius mandatis noscitur obsecutus. Portio a parte dicta est. Illius enim partis sumus, cuius voluntatibus obedimus. Quod verbum frequenter invenis dictum, ut est illud: Filiis Levi non erit portio, neque sors in medio fratrum eorum, quia Dominus Deus pars est eorum . Unde merito portio piorum Deus dicitur, quia in regni eius felicitate victuri sunt. Sequitur, dixi custodire legem tuam. Dixi, id est, statui, decrevi, atque promisi Domini praecepta servare: unde factus fuerat in Domini portione, id est in Ierusalem beata, non in Babyloniae parte confusa.