monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 61
Vers. 56. Haec facta est mihi, quia iustificationes tuas exquisivi. Haec facta est mihi, subaudi, consolatio. Quod magis de nocte quam de lege debet intelligi, ut quae peccatoribus est caecitas, ipso viris sanctis illuminatio esse videatur. Sic enim credentes non patiuntur tenebras, quamvis in huius mundi caecitate versentur. Sequitur causa quare illi nox facta sit consolatio, quia iustificationes tuas exquisivi. Si enim dixisset, meas, sustinuisset adhuc densissimam caecitatem; sed quia dixit, tuas, mundi tenebris non potuit obcaecari.