monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.304 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 60
Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Per noctem, mundum istum significare posse non dubium est, in quo peccatorum regnat obscuritas. Sed utinam oculos corporeos clauderet, et non cordis lumina periculosius obcaecaret. Hanc noctem Dominus depellit, quando iudicii tempore veniens illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordis , quae nunc excessibus nutriuntur illicitis. Sed in hac nocte memorem se dicit fuisse nominis Domini, cum omnia beneficia ipsius non meritis suis, sed divinis muneribus applicaret; sicut et in alio psalmo legitur: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram . Et Apostolus memorat: Qui gloriatur, in Domino glorietur . Sic enim fidelis noctis istius tenebris non involvitur, quia cordis lumine clarificatur. Consequitur digna professio; ideo enim custodivit legem Domini, quia fuit memor in nocte nominis eius. Non enim custodire valuisset legem Domini, si suis aliquid meritis applicasset.