monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 59
Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco incolatus mei. Cum dicitur, cantabiles, significat psalmodiam cum magna delectatione peragendam, sicut dicit Apostolus: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo . Cantus enim semper relevat labores, et non facit animo surripere taedium, qui contemplationis magna suavitate mulcetur. Nam quod addidit, in loco incolatus mei (sicut saepe diximus), significat hunc mundum, ubi peregrinatur omnis qui Christo Domino devotus est. Expulsi siquidem in Adam de sede paradisi, in hac terra incolatum gerimus, quia patriae illius beatitudinem non habemus. Ita fit ut in hoc mundo peregrini esse videamur, sicut et Apostolus dicit: Quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino .