monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 57
Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine; et consolatus sum. Memor iudiciorum plectibilia non praesumit, quia metu poenarum revocatur qui incentiva pravitate succenditur. Cum dicit, a saeculo, significat cum administrari coeptus est mundus. Hoc enim illa cohors potuit dicere, quae per successiones generationum longis aetatibus cognoscitur exstitisse. Nam si aeternum tempus voluisset ostendere, saeculum saeculi diceret, sicut frequenter insinuat. Qua cogitatione consolatum se dicit, quia famulos suos virtus divina non deserit, sicut et alibi dicit: Iuvenior fui et senui, et non vidi iustum derelictum.