monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 178 > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 56
Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi. Tempus significat quando a superbis persecutoribus vehementer humilis Ecclesia vexabatur. Sed haec omnia dicit esse frustrata, cum ei malignorum non potuit nocere saevitia. Et respice quoniam humilitatem suam fidelis populus vivificatam dicit: superbos autem, id est malignos atque tyrannos crudeliter egisse commemorat, qui non vivificandi, sed potius mortificandi sunt. Per haec enim duo verba designat genus humanum; humiles quippe dicendi sunt, qui mandatis Domini obedire contendunt; superbi, qui diabolicis suggestionibus intumescunt. Sequitur, a lege autem tua non declinari; scilicet ut illi putabant qui persequebantur innoxios. Et cum dicit, non declinavi, significat in veritatis iugiter se mansisse sententia.