monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 144 > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 55
Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. Spem quam sibi dicit de Domini pollicitationibus exstitisse, ipsam se in necessitatibus huius mundi consolatam fuisse testatur, quoniam inter quaslibet calamitates animus fidelium reficitur, quando talis retributio cogitatur. Quis enim temporales insidias metuat, cum ad aeterna Domini promissa respiciat? Nam cum dicit, consolata est, ostendit inter aerumnas saeculi hoc sibi solatii fuisse, ut in praesenti vita affligeretur, et de futura spei promissione gauderet. Hoc etiam significat, in humilitate mea; quia sancta revera probatur humilitas omnia patienter, omnia cum gratiarum actione sustinere. Hanc etiam spem tribuit in Evangelio dicens apostolis: In patientia vestra possidebitis animas vestras . Sequitur, quia eloquium tuum vivificabit me. Causam reddit quare humilitas eius fuerit consolata. Promissio quippe tanti Iudicis firmavit animum sustinentis; et ne temporalem timeret interitum, spes consolationis vivificavit afflictum.