monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42 > sectio 126 > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 54
VII. ZAIN. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Ad septimam litteram venit chorus ille sanctorum, in qua spem promissionum Domini sensibus nostris omnino commendat, ut firmum in mente nostra permaneat quod gloriosa veritas pollicetur, asserens propter eam fideles adversa huius mundi tolerabiliter et libentissime sustinere. Quis enim mortem temporalem metuat, cui aeterna vita promittitur? Quis orbitates pignorum cogitet, cum se iungendum choris noverit angelorum? Quis labores carnis timeat, cum se in perpetuam requiem noverit collocandum? Ex humana vero consuetudine memento dicitur Deo, qui nihil potest ullatenus oblivisci; non quia dignum erat in illa maiestate ponere oblivionis iniuriam, sed precatur ut cito servo suo conferat clementissimae promissionis effectum. Has enim tropologias in Scripturis divinis frequenter invenies, ut est illud in Genesi: Recordabor foederis mei ; vel in Exodo: Et recordatus est Dominus quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob . Verbi tui fortasse significat promissionem quam in Evangelio dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Et alio loco: Non vos dimittam orphanos ; et his similia. Servo tuo, subaudiendum, imple promissum: quia si velis sine aliqua adiectione superioribus aptare quod dictum est, verba sibi nequeunt convenire. Quae figura dicitur ellipsis, id est defectus, quoties verbum suspenditur, ut vivacius inquiratur. Sequitur, in quo mihi spem dedisti; in illa scilicet promissione verbi tui, quam iure a veraci Domino compleri fidelis populus expetebat .