monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 53
Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi nimis, et exercebar in iustificationibus tuis. Superiori versu dixit: Meditobar in mandatis tuis, quod ad virtutem respicit inspectivam; modo autem dicit: Lavabo manus meas, quod ad partem pertinet actualem. Levare enim manus significat bonis operibus occupari. Caeterum qui malis actionibus detinetur, non levat manus suas, sed deiicit. Et vide, quia in utrisque partibus ponit, quae dilexi; ibi, vehementer; hic, nimis; quoniam utrumque opus sub magna ambitione faciendum est, ut fructum possit habere, Domino miserante, qui perficit. Addidit, et exercebar in iustificationibus tuis. Ibi meditabatur, ubi mentis intentione translatus est; hic exercebatur, ubi quaerebat operis frequentatione proficere. Et nota quod exercitatio in Scripturis divinis plerumque in bono ponitur; in litteris autem saecularibus, vel in communi locutione, in bono aut nunquam aut raro ponitur. Quam locutionem Scripturarum divinarum propriam esse dicimus. In iustificationibus tuis pertinet ad utrumque; ut et mandata Domini cum delectatione meditaretur, et operas manuum cum charitate perficeret. Ista enim duo sunt (ut saepe dicimus) quae perfectos faciunt utique christianos. Finita est cum littera narratio, quam a versu quarto scilicet inchoavit.