monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.240 v > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 52
Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Hic ostendit frequentatae meditationis ardorem. Meditari enim mandata non potest nisi qui ea assidua lectione cucurrerit. Et ut hanc frequentiam evidentius declararet, addidit, quae dilexi. Negligere enim nunquam potest homo quae diligit. Sed ne hanc quoque dilectionem tepidam forsitan aestimares, addidit, vehementer, supra quam nulla potest dilectio reperiri. Non enim ut alia dilectio mandatorum Domini mediocris esse potest, nisi vehementer (quod hic expetitur) diligatur. Quapropter mandata Domini iure vehementer dilexit, per quae in cordis latitudine fiducialiter ambulabat.