monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 50
Et ambutabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. Ipsa est latitudo, quam in quarta littera dixit: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum; scientia scilicet multiplex atque salutaris, quam ideo meruit, quia mandatorum intelligentiam requisivit; quam merito dicimus esse charitatem, de qua scriptum est: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . Contra peccatorum corda in bonitate coangusta sunt, quod tangit Apostolus cum dicit: Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris ; quia Deum mens coangusta, id est polluta non recipit; sed in latitudine mentis suscipitur, a quo coelum terraque completur. Patulum enim domicilium debet esse, ut tantam mereatur recipere maiestatem.