monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 49
Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. Iste et alii versus usque ad finem litterae non habent deprecationem, sed narrationem. Superius enim petiit ut acciperet, hic iam de perceptis beneficiis gratias agit. Custodire se legem Domini semper affirmat, quia in ipsa variari nefandum est. Sic enim custodire potest, si (quod superius dixit) non auferat de ore ipsius veritatis verbum. Interdum semper ponitur usque ad finem huius saeculi. Sed hic cum dicit in saeculum saeculi, illam perennitatem significat quae non habet finem. Sed cum superius dixerimus legem umbram fuisse futurorum, id est, immolare agnum immaculatum, octavo die ritum circumcisionis adhibere , vel his similia: quemadmodum in aeternum legem se custodire dicit, cum non solum post resurrectionem futuram necessaria non sint ista, sed hic quoque iam videantur abolita. Sed ibi alia lex erit Domini, quam se promittit populus custodire sanctissimus; scit enim per hanc umbram legis ad mysterium aeternae legis ascendi; novit etiam consuetudinem angelorum et potestatum Dominum sine fine laudare; scit summae beatitudinis esse solemnitatem iugiter Dominum contueri; scit denique fidelium ibi esse leges, quas se professus est sine fine servare.