monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 48
Vers. 43. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis speravi . Rogat ut confessionem veritatis de eius ore nullae poenae, nullus terror extorqueat; sed quaelibet tormenta fuerint inflicta in una voce constantiae perseveret: quia non in viribus humanis, sed in divinis cognoscitur sperasse iudiciis. Sed cum dicit, usquequaque, significat verbum veritatis ad tempus aliquibus fuisse sublatum, ut Petro apostolo contigit, qui ante galli cantum ter Dominum denegavit . Sed non usquequaque ablatum est verbum veritatis de ore ipsius, quando culpam suam et fletibus diluit, et sanguinis effusione mundavit. Sequitur quare non debeat de ore ipsius veritas confessionis auferri, quia in iudiciis tuis speravi. Iudicia erant Domini, quod turbae martyrum diversis cruciatibus agebantur. Sed in his se magis spem gerere profitetur, quia scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit . Iniqui enim cum molestantur desperant; sancti viri, si affligantur, spem magis suae dilectionis accipiunt. Hactenus litterae istius versus babuerunt orationem, subsequentes vero usque ad finem narrationis ordine depromuntur.