monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 47
Et respondebo exprobrantibus mini verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Haec nobis indicat absoluta sententia, cum adversantium fuerit obiecta versutia; qui tamen possunt recipere rationem, non nobis tacendum, sed respondendum esse viriliter: ne sibi malignantium praesumptio superior esse videatur. Exprobrant enim verbo, qui Filium dicunt esse minorem, vel qui eum carne passum minime crediderunt; sicut dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . His praesumptione Domini respondendum est, qui doctrinam salutarem non ad reverentiam audiunt, sed ad iniuriam potius exprobrationis adducunt. Sequitur, quia speravi in sermonibus tuis. Atque ideo dicit respondendum, quia speravit in sermonibus Domini, qui dicit: Cum veneritis ante principes et potestates, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vox estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis .