monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 45
Ecce concupivi mandata tua; in aequitate tua vivifica me. Diversa beneficia superius sibi cohors sancta tribui postulavit; sed in hoc versu consecutam se dicit plenitudinem gratiarum, quia concupiverat mandata Domini, quae veram prudentiam conferunt et salutem. Petit autem in aequitate Domini se vivificari, qui adhuc superstes esse videbatur, ut intelligamus non esse veracissimam, vitam, nisi quam Dominus Christus fuerit praestare dignatus. Aequitas autem Patris Verbum caro factum est, cui omne iudicium dedit, ut orbis terrarum in eius examine iudicandus assistat; sicut Apostolus dicit: Qui factus est sapientia nobis a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio .