monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 44
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. In hac sententia maximum vitium humanitatis exponitur. Multi enim in opprobrium cadunt aliter quam habeat veritas suspicando; quam culpam a se desiderat amputari. Pro multis enim malis saepe bonum testimonium damus, atque iterum de bonis mala dicimus nescientes; et necesse est verecundiam incurrat, qui ignorans aliquid asseverat. Suspicio enim saepissime probatur incerta, quae viro non convenit Christiano; haec ergo suspicio ducit ad opprobrium, quod ex peccato nascitur. Iure ergo sibi quaerebat amputari, unde reus poterat inveniri. Primo confessus est infirmitatem suam, nunc Domini cognoscitur laudare iudicia, cuius verbum verum est firmaque sententia. Quapropter amator veritatis merito sibi iucundum Domini dicebat esse decretum, per quem se et requiem reperire noverat et coronam; sicut Apostolus dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae .