monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 43
Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Statue, dicit, stare fac, id est, infige, consolida atque confirma: ne sanctum eloquium fugaci oblivione dilabatur; quod in nostris semper debet sensibus stabiliter permanere. Cui rei bene addidit, timorem, ut semper oremus ne suscepta munera possimus amittere, et gravius sit dulcedinem didicisse quae pereat. Subiunxit, tuo, qui ab humano timore longe discretus est. Iste enim sic formidat, ut diligat; sic quaerit, ut nunquam desinat amare quem metuit. Et quia plurimi eloquia Domini suscipiunt negligenter, et tanquam fabulas inutiles audire declinant, merito addidit, in timore tuo, ubi nec culpa conquiritur, nec ad desidiae discrimina pervenitur.