monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 41
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Diligenter verba ista tractanda sunt. Inclinari cor suum petit in testimonia Domini, ubi non per rapacem avaritiam, sed per laudabilem humilitatem praestante Domino pervenitur. Inclinati enim melius conspicimus quae ante oculos nostros esse monstrantur; nam illi qui erecti et vanitate supini sunt, nequaquam possunt subiecta oculis intueri. Addidit, et non in avaritiam. Sciens illa cohors sanctorum avaritiam capacem esse vitiorum, hanc a se expetit amoveri, ut potuisset toto corde ad Scripturas sacratissimas salubriter inclinari. Avaritia enim est temporalium rerum flagrans omnino desiderium, unde et primus homo peccavit, et suis posteris vitia incentiva dereliquit. Hinc et diabolus accusavit Iob, dicens : Propter divitias quas illi dederat, non propter ipsam contemplationem qua bonus est, ab eo Dominum fuisse dilectum. Quod sequens impugnavit eventus, quando vir sanctus in omnibus adversis Domino gratias actitavit. Petit ergo populus beatus ut hanc avaritiam de corde eius amoveat, et ad testimonia Domini solo probitatis invitetur affectu.