monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 39
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam; et custodiam illam in toto corde meo. Considerandum est quid sibi velit quod iterum petit, quae prius se accepisse memoravit, id est, Viam mandatorum tuorum cucurri; scilicet quia dona Domini continue sunt petenda. Semper enim praestat qui donata conservat; et probabili desiderio continue petimus, quod in nobis permanere iugiter postulamus. Ipse enim perscrutatur hanc legem, cui intellectus praestatur a Domino. Et ut constantiam piae perfectionis ostenderet, eam se dicit in toto corde suo Divinitatis munere custodire: declarans per universas subtilesque minutias omne bonum et a Domino tribui, et per ipsum servari, et eius gratia semper augeri. Et vide quam pulchro ordine cuncta descendant. Prius petit, ut lex ei poneretur, id est Novi Testamenti, quia Veteris iam tenebat; deinde, ut legis ipsius intentionem cognoscere meruisset, quatenus eam cordis integritate servaret.