monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 38
---V. HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper. Ad quintam litteram plebs beata processit, multis modis expetens ut in lege Domini eius debeat munere custodiri. Inquirendum plane quam sibi legem petat populus iste constitui, qui superius dixit, et in lege miserere mei. Illud dictum est de Veteri Testamento; nunc autem novam legem postulat sibi debere poni, veniente scilicet Domino Christo; ut illo adventu sanctae incarnationis expleto , perfecto Christianae fidei robore firmaretur; sicut dictum est: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem . Denique iugiter se eam dicit exquirere. Illud enim desiderio inardescente semper exquiritur, quod venire magnis precibus postulatur.