monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 37
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum. Via ista quam multifarie dicitur, quam diversa qualitate tractatur! Dixit enim superius: Vias meas enuntiavi; deinde, Viam iustificationum tuarum instrue me; et iterum, Viam iniquitatis amove a me; repetit, Viam veritatis elegi; ad postremum, Viam mandatorum tuorum cucurri; ut sive bonae, sive malae vitae viam dici omnimodis instruamur. Veritatis ordinem servans, cucurrisse se dicit viam mandatorum, quoniam cor suum a Domino asserit esse dilatatum. Non enim potuisset vel ambulare vel currere, nisi cor eius in latitudine scientiae fuisset extensum; nam cum via mandatorum eius legatur angusta, nisi dilatato corde non curritur. Anima enim quando lumen veritatis acceperit, in multifarias agnitiones aperitur; et latior redditur virtutibus cognitis, quae prius fuerat angustata peccatis. Bene autem dixit, cucurri, ut ostenderet se ad fidem rectam velociter Domini munere pervenisse. Cucurrit enim viam iustus, donec (sicut dicit Apostolus) perveniat ad palmam supernae vocationis .