monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 35
Viam veritatis elegi; iudicia tua non sum oblitus. Via veritatis Dominus Christus est, sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita . Elegisse se dicebat sanctissimus chorus culturam Domini Salvatoris inter diversas mundi superstitiones, quibus insipienter mundani populi serviebant. Eligere enim non est, nisi de multis unum legere. Sed videamus quare se dicit elegisse, cum dicatur in Evangelio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos . Iure igitur populus beatus ista dicebat, qui iam electus fuerat, ut eligere potuisset; sicut in alio loco dicit: Elegi abiectus esse in domo Domini . Merito ergo se oblitum Domini nondicebat esse iudicia, qui tali-electione gaudebat.