monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 175 > sectio 88 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 34
Viam iniquitatis amove a me, et in lege tua miserere mei. Ad illam contemplationem veritatis evectus, petit quod in isto saeculo necessarium fuit, ut via iniquitatis, hoc est diabolus ab eius infestationibus tolleretur, et in lege Domini optatam misericordiam reperiret. Per legem siquidem nemo iustificabitur, sicut Apostolus dicit: Scientes quia nemo iustificabitur ex operibus legis, sed ex fide Iesu Christi . Et iterum, Per legem enim cognitio peccati . Iuste ergo ibi petit misericordiam, ubi se per legis vincula non credebat absolvi.