monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 84 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 33
Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. Post illam petitionem sanctam cognoscimus eum fuisse dilatum, quando animam suam dicit dormitasse prae taedio, quod accidere solet eis qui longis exspectationibus differuntur; ut intelligeremus per patientiae bonum, divinum nobis venire praesidium. Dormitat ergo anima, quando a sua intentione flaccescit, et in otium fessa remittitur, dum ad illud quod intendebat minime pervenire monstratur. Et vide quia dormitavit posuit, non dormivit; dormire enim obliviosi atque socordis est, dormitare fessi et exspectantis. Quod verbum et alter psalmus edicit: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem . Et alibi, Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel . Sed ut hunc quoque defectum ab anima fatigata removeret, sequitur, confirma me in verbis tuis: quatenus si adhuc exspectatio differenda erat, in verbis Domini fixa atque immutabilis anima permaneret. Cognoscimus enim tali remedio quasvis moras, quaevis taedia, quoslibet labores omnimodis consolandos, si legem Domini frequenti iteratione meditemur. Hanc autem animae dormitationem Cassianus servorum Dei optimus institutor accidiam vocat , quam magno studio monachis persuadet esse fugiendam.