monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 32
Viam iustificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. Merito cohors sancta iustificationum viam intelligere quaerebat, quae suas vias, id est peccata prodiderat: quia nisi illas damnemus, ad istam pervenire non possumus. Instrue me, ad intellectum pertinet; ut adverteret, quod saepe iam dictum est, quali mysterio post sex annos servus relaxaretur Hebraeus; septimus terrae fructus pecoribus egentibusque donaretur; quod post annum quinquagesimum quodlibet illud priori reddi Domino iubebatur, et his similia quae iustificationibus Domini convenire monstrantur. Haec enim merito desiderabat agnoscere, quae futurae spei nostrae probantur mysteria continere. Sequitur, et exercebor in mirabilibus tuis. Utique exercetur sensu et prudentia singulari, qui dicta Domini ad spiritualem significantiam trahit. mirabilia vero ipsa vocat, quae superius dicit iustificationes. Praebent enim intellecta miraculum, quando sic in praesenti sunt posita, ut longe futura significare videantur.