monumenta.ch > Hieronymus > csg68.369 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 31
Vers. 26. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. Qui se pavimento adhaesisse professi sunt, merito in consequentibus sua peccata prodiderunt; et ideo sequitur, exaudisti me. Mira compensatio, stupenda vicissitudo, Domino suo propria mala dicere, et ab eodem praemia salutis accipere. Quis non bonis talibus incitetur illi ad praemium confiteri, cui non possis negare quod feceris? Perscrutandum quoque quod dixit: Doce me iustificationes tuas, non ad audiendum, sed ad faciendum. Ille enim divinarum rerum doctus ostenditur, qui sibi credita fecisse monstratur. Sive petit ut illas iustificationes adverteret, quae praeceptae figuraliter esse videbantur.