monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 30
IV. DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Ad quartam litteram venit fidele concilium, in qua se dicit corporali quidem necessitate constrictum, sed sola Domini pietate salvandum, petens ut ab eo vias iniquitatis amoveat, quoniam viam veritatis elegerat. Pulcherrimis autem allusionibus exponitur humana conditio. Pavimentum est soli alicuius in lenitate maxima constructa soliditas, quae merito nostro corpori comparatur, quoniam et ipsum simili nitore levigatur. Adhaesisse se ergo dicit carni suae, quod vitiosum esse non dubium est. Anima enim si adhaereat corpori, delictis favet; si voluntate sit divisa, virtutibus. Quapropter merito se petebat per verbum, id est per Christum Dominum vivificari: quia per consensum carnis se noscebat exstingui. Sed perscrutandum est quare illud concilium beatorum, quod superius dixerat: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus, hic confiteatur adhaesisse pavimento animam suam. Ut revera intelligamus quamvis sancti gratia Domini perfruantur, multaque virtutum varietate colluceant, quandiu sunt in hac carne mortali, esse tamen unde se deprecentur absolvi, sicut in Evangelio Magister optimus dicit: Postquam omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus . Et alibi Scriptura dicit: Iustus in principio sermonis accusator est sui .