monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 26
Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Cum sint hominum innumerabilia crimina, superbos hic asserit increpatos, qui Deo semper probantur odibiles. Superbia est enim per quam angelus cecidit, per quam Adam de naturae suae dignitate deiectus est. Nam sicut humilitas omnium pax probatur esse virtutum, ita superbia vitiorum mater esse dignoscitur. De ipsis enim scriptum est: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam . Increpare enim dicimus, quasi de taciturnitate crepare, et in mordacia dicta prosilire, quod Deus per Scripturas divinas frequenter facit, cum terrorem eis suae indignationis ostendit. Sequitur generalis et absoluta sententia, maledictos esse qui eius tentant mandata declinare. Nam ut praecepta Domini non compleat humana fragilitas, levius malum est; istud vero nefarium est per superbiam declinare, unde animam suam a peccatorum nexibus possit eripere. Nam et illum Adam qui declinavit mandata Domini constat esse maledictum, hodieque maledicti sunt qui simili scelere polluuntur. Mandata enim quae sint, iam sunt dicta superius.