monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 24
Incola ego sum apud te in terra: non abscondas a me mandata tua. In hac terra iusti sunt incolae, qui propriam in mundo non habent mansionem; corpore siquidem in terra positi sunt, in coelis autem probabili conversatione consistunt, sicut Apostolus dicit: Conversatio autem nostra in coelis est . Et merito hic dicuntur incolae, quibus in aliena patria nullus affectus est, sed ad tempus terram sui corporis colunt. Non enim erat ille dives incola, qui horrea construebat, et longaevitatem vitae suae in multa congregatione posuerat. Sed isti sunt vere incolae, qui thesaurum suum in coelo reponunt, ut cor eorum futuram patriam semper affectet. Petit ergo fidelis populus mandatorum Domini conscium se fieri, quia non deprehenditur in Babyloniae parte versari . Illius enim potest scire quisque votum, cui et famulari velle cognoscitur. Mandata enim esse diximus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua , etc. Haec petit non a se abscondi, id est subtrahi atque denegari, unde salutem animae suae noverat esse venturam. Rogat ergo ut ei nullatenus celentur, quae peccatoribus probantur absconsa, quamvis generaliter pronuntiata esse videantur.