monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 23
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. In hoc versu infirmitas humanitatis, et beneficium supernae maiestatis exponitur. Revelare enim dictum est, removere velum. Quodam enim operimento ignorantiae interior aspectus obducitur; et nisi misericordia ipsius fuerit hoc velamen ablatum, Scripturas sanctas lumine cordis non possumus intueri. Petit ergo auferri sibi imperitiae caecitatem, ut illuminatus gratia divina queat Domini videre miracula. Quae sunt autem ista miracula ipse testatur dicens, de lege tua. Superius diximus legem umbram fuisse futurorum, quae significantiam venturae plenitudinis continebat. Immolabatur quippe paschali festivitate agnus immaculatus, qui Christum Dominum significabat occidi. Sacerdos veste pulcherrima et coruscabili tegebatur, ut futuri Pontificis et coelestis Regis indicia nuntiaret. Promissiones quoque Domini fuerunt, ut Israeliticus populus in terram perduceretur fluentem lac et mel, quod ad illud futurum saeculum pertinere non dubium est, ubi summae beatitudinis gaudia copiosa dulcescunt. Rogat ergo populus ille sanctorum, ut revelato corde ista consideret, quae superducto velamine non poterat intueri.