monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 21
In tuis iustificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos. Oblivio non natura nobis venit, sed ab originalis peccati infirmitate descendit. Huic remedialis opposita est meditatio, ne memoriae culmen oblivio nefanda destrueret. Meditari enim se dicit iustificationes Domini, ne possit quod retinere expetit oblivisci. Noverat enim quo vitio mens humana premeretur, et contra hoc auxilium reperit, unde oblivio violenta debuisset excludi. Respice quemadmodum diversis causis propria verba subiuncta sunt. In superiori quippe versu, id est, In mandatis tuis exercebor, dixit: ubi parte opus est actuali; mandata enim sunt Domini: Non moechaberis, Non falsum testimonium dices , etc. Haec enim oportuit non tantum audire, sed facere; ideoque posuit, exercebor: hic autem dicit, iustificationes meditabor. Iustificationes quippe dictae sunt (sicut superius expositum est), Hebraeum puerum non amplius quam sex annis debere servire, ad significantiam beati populi, qui in hoc saeculo servit, ut in illa resurrectione a cuncta obnoxietate liberetur. Hoc ergo quia fuit in aenigmate constitutum, meditabor, dixit, ut frequens iteratio intellectum futurae rei evidentius aperiret.