monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.432 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 19
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Via testimoniorum est Dominus Christus, quoniam de ipso loquentia ad ipsum ducunt: via certa, iter infatigabile, quaestuosus labor, ubi quisquis pervenerit, inaestimabilium divitiarum delectatione mulcetur. Et intuendum quod sequitur, sicut in omnibus divitiis. Hic divitias, spirituales debemus accipere, de quibus Apostolus ait: Quoniam in omnibus divites facti estis in ipso, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis . Caeterum cohors sancta saeculares divitias non poterat testimoniis Domini comparare, quas ipsa velut sordes aliquas cognoscitur abiecisse.