monumenta.ch > Hieronymus > csg51.251 > csg48.195 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 18
In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui. Chorus ille sanctorum pronuntiasse se dicit iudicia oris Domini, quae locutus est per prophetas et apostolos suos, quando ea labiis suis recensuit, et populo praedicavit. Omnia iudicia, significat quae scripta vel dicta sunt. Caeterum universaliter non potest pronuntiare, quod nulla notitia praevalet apprehendi, sicut in alio psalmo dictum est: Iudicia tua abyssus multa . Apostolus quoque testatur: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius ! Et ipse passione vicina dicit apostolis: Non omnia dixi vobis. Quapropter figuraliter pro parte dicitur totum, quod in Scripturis divinis frequenter constat effectum.