monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 17
Benedictus es, Domine: doce me iustificationes tuas. Ne aliquis eruditionem sanctam propriis viribus applicaret, praemittit; Benedictus es, Domine, id est, qui gratis praestas: quia in homine non potes invenire quod eligas. Sed hic benedictionem, laudem significat Domini; nam cum nos Deum benedicimus, eius facta laudamus; cum ille benedicit, nos sanctificare dignatur. Sequitur, doce me iustificationes tuas. Cum superius dixerit, In corde meo abscondi eloquia tua, nunc dicit, doce me iustificationes tuas, quasi nihil ante didicerit. Verum sanctae congregationi esurienti sitientique iustitiam non sufficit mandata Domini verbo didicisse; sed petebat ut ea factis potuisset ostendere, ubi noverat plenitudinem se gratiae reperire. Dicitur ergo, doce me iustificationes tuas: hoc est, praesta me facere unde electos tuos iustificare consuesti.