monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 16
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Cum legamus opera Domini esse praedicanda, sicut Petrus in Actibus apostolorum dicit: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui ; hic dicit in corde suo eloquia Domini, ne peccaret, abscondita. Sed utrumque verum est; nam sicut decet fidelibus ea opportune praedicare, sic non credentibus oportet abscondere, sicut in Evangelio dictum est: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos . Et alius psalmus dicit: Posui ori meo custodiam; dum consistit peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; ut intelligamus peccati genus esse obstinatis eloquia Domini praedicare. Unde et Paulus apostolus dicit: Haereticum post primam et secundam correptionem devita , etc.