monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.187 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 15
In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. Hoc quoque munus est Domini quod eum se toto corde asserit exquisiisse: non enim quaereret, nisi inquisitus fuisset, sicut in Ezechiele legitur: Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo . In omni siquidem bono Domini gratia praevenimur, et ut velimus rogare, ipse se dignatur infundere. Sequitur, ne repellas me a mandatis tuis, tanquam indignum beneficiis tuis; ut quem te fecisti toto corde petere, tu etiam digneris audire. Repellit enim a mandatis suis subdole se rogantes, sicut in alio psalmo legitur: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus . Et Salomon dicit: Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, et subtrahet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu . Rogat ergo ne ab intelligentia legis divinae repellatur sicut indignus, ut agnoscamus hanc intelligentiam non mereri, nisi eos qui noscuntur toto corde deprecari.