monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 14
---II. BETH. In quo corrigit iuvenior suam viam? In custodiendo sermones tuos. In prima littera partes beatitudinis fidelis populus indicavit, in quibus se deprecatus est custodiri; nunc idem in secunda littera conversionis tempus ostendit, exponens etiam in sermonibus Domini quibus delectationibus perfruatur. Quapropter per figuram erotesis sub interrogatione proponit: In quo corrigit iuvenior viam suam? Aetas electa est Novi, non Veteris Testamenti, quando de seniori homine in robusta sumus aetate reparati. Iuvenior enim dicitur veteribus comparatus, quia comparativus gradus frequenter vim obtinet positivi. Sed iste iuvenior quemadmodum eorrexerit viam suam, subsequenti responsione confirmat dicens: In custodiendo sermones tuos, tunc scilicet cum evangelicam disciplinam populus Christianus accepit. Eo siquidem tempore homo correctus est, quando, vetere pravitate damnata, ad rectae fidei dona pervenit. Custodit autem sermones Domini qui non eos tantum memoria retinet, sed actionum probitate restituit.