monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 12
Confitebor tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. Confessio hic significat laudem quam decet populum dicere beatorum. Directio cordis est fidei catholicae sancta regula, quia eum confiteri non potest haereticorum distorta versutia. In eo, quod dicit, didici, indicat a beatis Patribus sibi traditam disciplinam, non autem (ut quidam faciunt) studio perversitatis inventam. Iudicia vero iustitiae Dei sunt, quia famulos suos liberare dignatur a diabolica persecutione laborantes.