monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 11
Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Causa redditur quemadmodum possint iustificationes Domini iugiter servari, id est, si mandata respiciantur universa. Sed cum dicit omnia, in nullo commonet esse peccandum: quoniam scriptum est: Si quis de lege minimum non fecerit, reus est totius legis. Respicere autem est mandata semper ante oculos habere quae iussa sunt, ut si quid tortum committitur, salutari emendatione protinus corrigatur. Caeterum qui in mandata non respicit, in quo erret modis omnibus ignorabit. Hanc quoque similitudinem Iacobus ponit apostolus dicens: Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in legem perfectam et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit . Tales ergo laudantur a quorum conspectu mandata Domini non recedunt.