monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 10
Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! Cum vitam superius beati viri evidenter expresserit, nunc etiam populus fidelis bonorum sibi proventum votis intercedentibus postulavit. Utinam verbum semper optantis est, ut quod nostris non possumus viribus adipisci, divina misericordia largiente, mereamur. Cum dicit, dirigantur viae meae, ostendit eas, quantum ad humanam imbecillitatem pertinet, tortuosas. Viae meae actus significant quos in hac vita peragimus. Addidit, ad custodiendas iustificationes tuas. Hic iam, quod superius optavit, aperuit; ad custodiendas enim iustificationes Domini nemo poterit pervenire, nisi cuius viae a Domino dirigi comprobantur. Sed discutiamus quid significent iustificationes. Iustificationes igitur Domini apud priscum populum fuerunt multae atque diversae: ut sex annis tantum famulus serviret Hebraeus, filius affectu et disciplina patris erudiretur, pater ut reverenter in omnibus haberetur, Deus ut summo timore et amore coleretur, sacerdos honorabilis esset, proximus ut tanquam propria utilitas amaretur, et his similia quae fieri sancta Scriptura praecepit. Haec ergo nequeunt custodiri, nisi misericordia Domini probentur attribui.