monumenta.ch > Hieronymus > Iob, 22 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 9
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Dixerat beatum esse cui haec talia suffragantur, ut sit immaculatus, ambulet in lege Domini, scrutetur testimonia eius, et quod est perfectissimum vivendi genus, in toto corde exquirat Dominum. Et ne haec tanta negligenda viderentur, sequitur iussionis dominicae veneranda praeceptio, ut mandata eius non solum sedule, sed et nimie requirantur. Nimius enim dictus est, in nulla re dubius, qui propositae rei intentus semper assistit. Ubi est sententia gentilium toto orbe celebrata: Ne quid nimis. Ecce nimium nobis a Veritate praecipitur; ecce a Moderatore rerum omnium sine defectu aliquid fieri debere sancitur. Istud enim nimis significat multum atque infinitum, sicut et in alio psalmo dicit: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae . Et alibi: Nimis exaltatus es super omnes deos . Sive mandata Domini nimium custodire praecipimur, quando ipse quoque saluti nostrae corporeae ea praeferre debere censemur. Quapropter vires nostrae possibilitatis excedere divina militia est, quia totum ibi nimium decet, quoniam et illud infinitum est quod nobis tribui postulamus. Perquirenda est quoque nominum istorum distincta cognitio, ne quis ea credat esse confusa. In priori versu dixit, legem Domini; lex autem Domini est, sicut Apostolus ait, umbra futurorum , quam non decet ad litteram, sed spirituali ordine custodiri. Ut (verbi gratia) lex sacrificiorum, observantia novae lunae, ritus circumcisionis, et caetera huiuscemodi, quae typum magis quam speciem certum est habuisse veritatis. Secundo versu ponit testimonia: testimonium est evidens et praefinita conditio, cuius statuto commoniti, res praeteritas non possumus oblivisci, ut in Genesi ait Iacob: Testimonium erit vobis collis iste, et, Testimonium erit lapis iste . Scriptum est etiam et in libro Iesu Nave: Duodecim lapides afferte de medio Iordanis, ut sint hi in testimonium filiis vestris . Sic nobis praecepta divina testimonia sunt, quando commonent ne peccare debeamus, sicut apostolus Paulus ait: Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Iesu Christo, et electorum angelorum, ut haec custodias . In praesenti quoque versu mandata posuit, quae non sunt umbrae futurorum ut lex, sed praesentem habent manifestae operationis effectum. Quod Dominus in Evangelio absolute declarat, dicens: Primum mandatum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua , etc. Hoc enim sic uni dictum est, ut ab omnibus debeat et per cuncta tempora custodiri. Quapropter sive lex, sive testimonia, sive mandata Domini custodiantur, ad beatitudinis certum est munera perveniri. Quae verba cum praedictis definitionibus suis mente condenda sunt, quia in subsequentibus versibus frequenter ea posita reperimus.