monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 8
Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Cum Ioannis apostoli veracia verba sint: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est , videntur nec sancti in viis eius ambulare, quos cognoscimus habere peccata. Verum haec quaestio veritatis ipsius voce dissolvitur. Sunt enim illicita desideria quae originalis peccati necessitate committimus, sed in eis consensu animi non tenemur: in istis mens beata non ambulat, quae dono Domini cordis probitate superantur; ut (verbi gratia) repente pulchrum aliquid concupiscere, cibum desideranter expetere, bonis odoribus commoveri, iniqua subito suggestione confundi, et his similia quae oratione sancta et crucis signaculo destruuntur. Ita fit ut et peccata sancti suggestione carnis habeant, et tamen dum eis minime relaxatur effectus, ea non operari veraciter aestimentur. Haec enim Pauli apostoli testimoniis evidentius approbantur: ambulavit in viis Domini, quando dicebat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi , et reliqua. Peccatum autem non voluntarium faciebat, quando clamabat: Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum hoc ago . Sequitur eius expositio quae omnem naevum dubitationis abstergit: Si autem quod nolo, inquit , illud facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Vides tantum illos accusatos qui operationibus peccatorum nefanda delectatione consentiunt. Quapropter merito dicuntur in viis Domini non ambulare, qui operantur iniquitatem. Operatio enim iniquitatis est consensus malorum, qui tamen a sanctorum cordibus dono Domini probatur alienus. Nam et ipse Apostolus hoc monet: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato . Et Salomon: Post concupiscientias cordis tui ne abieris . Obedientiam ergo peccati vetuit, non suggestiones quas caro propriis viribus vitare non praevalet. Respiciamus autem cur hic vias plurali numero posuit, et superius singulariter dixit: Beati immaculati in via. Ibi significat Dominum Salvatorem, qui certa via est ad Patrem venientium, sicut ipse dixit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me . Nam quod hic dixit, in viis, designat prophetas et apostolos, vel quicunque populum vera praedicatione docuerunt.