monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3 > bnfGrec107.85 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 7
Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Superioris adhuc sensus est et ista sententia. Nam licet beati sint immaculati qui ambulant in via, id est in ipso Domino Salvatore, et in lege eius devota mente gradiuntur, additum est tamen illis virtutibus, qui scrutantur testimonia eius. Et quae sit ista perscrutatio subsequenter aperitur, id est qui in toto corde suo Dominum exquirere maluerunt. Videntur enim perscrutari testimonia eius et tergiversatores haeretici, sed toto corde suo Dominum non requirunt, quoniam per humanas versutias affectant novas invenire calumnias. Totum enim cor suum ad Scripturas sanctas merito posuisse non dicitur, qui ad falsitatis ambitum plectibili errore transfertur. Unde sanctus Primasius Iustinianopoleos disertus antistes, sub titulo Quid haereticum facit, librum unum conscripsisse dignoscitur. Nec illi videntur totum cor suum ad Domini testimonia posuisse, qui neglecta disciplina mandatorum eius mundana gaudia concupiscunt. Et vide ordinem sanctae veracisque doctrinae; prius dicit beatos esse qui ambulant in lege Domini; deinde qui scrutantur sacrarum testimonia litterarum: quia non est dignus ista perquirere, nisi qui se probabili cognoscitur actione tractare. Utrasque vero sententias tertia species definitionis amplectitur, quae Graece poeotes, Latine qualitativa dicitur. Beatus enim vir quid sit, per actuum suorum hic ostenditur qualitatem.