monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 6
--- I. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Cum omnium desideria nominis istius ardore rapiantur, nec quisquam possit reperiri, qui nolit praemia beatitudinis adipisci, congruum fuit viros sanctos votis probabilibus iter ostendere, ne mens confusa mortalium ignorata via possit errare. Nam et illi beatos se aestimant, qui saeculi ambitionibus eluduntur. Sed ne aliquid tale putaretur eligendum, primum posuit plurali numero immaculati, ut de fidelibus hoc, non de Christo debuisset adverti. Ille enim solus naturaliter immaculatus est, qui peccatum non habuit. Sancti autem immaculati fiunt, quando indulgentiae munera consequuntur, sicut propheta in quinquagesimo psalmo dicit: Lavabis me, et super nivem dealbabor . Sequitur, in via, id est in ipso Domino Salvatore, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita . Ibi enim ambulare iustorum est, non pedibus corporeis, sed gressibus probabilis actionis. Nam ut adverteres non eum illam viam dixisse in qua possit errari, subiunxit, qui ambulant in lege Domini, id est qui aut non peccant, aut per gratiam coelestem digna sibi satisfactione prospiciunt. Nec illud vacat quod dicit, in lege Domini; est enim et lex peccati, sicut Apostolus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati . Et ideo additum est, Domini, ut eam discerneret a lege peccati.