monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 4
Psalmo isti morali Hebraeas litteras ad suum numerum divisiones illustrabiles non incongrue dicimus contulisse: in quo sibi octonos versus (ut supra memoratum est) singulae vindicantes, cunctum carmen pulcherrima parilitate describunt; qui nulla permixtione confunditur, sed novitates rerum mutatis sibi litteris explicat. Per totum itaque psalmum universalis sanctorum chorus eloquitur, qui ab initio mundi sive fuerunt, sive sunt, sive futuri esse creduntur. Inter quos reperiuntur apostoli, prophetae, martyres, confessores, ecclesiastici ordines, et omnes qui sancta Domino integritate famulantur: Genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis , ab origine generis humani usque ad finem saeculi colligendus. Sed quamvis horum sit innumera multitudo, unus tamen ubique introducitur ad loquendum, ut virtus unitatis in Ecclesia concordi possit agnosci. Nunc videamus quae in hoc coelesti paradiso spiritualia poma nascantur.