monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 2
Festivo psalmo et divinarum rerum virtute plenissimo, desiderabile Alleluia praemittitur, ut meritum divini carminis honore tituli possit agnosci. Est enim altissimus profunditate sensuum, et contextus quasi similium repetitione verborum, modo profitendo quod accepit, modo iterum eadem sperando quae meruit. Qui more nobilium fluviorum lenis ire conspicitur, cum nimis profundus esse noscatur; quem tamen oportet (iuvante Deo) instituti nostri mensura percurrere, ne qui nos hactenus constrinximus, subita inundatione fundamur. Est etiam Hebraeis elementis ad rudes et docibiles in schola Christi populos instruendos tali ordine depictus, ut versum quem prima littera sortita fuerit, eadem et in septem subsequentibus affigatur, sacramentum illud forsitan in cordis circumcisione designans. Sic iste psalmus in sua lingua per singulas litteras octonis versibus gregatim decurrens, sibi undique collatus partium aequalitate finitus est. Quod nos dicimus et divisionis causa positum, et ut perfectum numerum possit indicare iustorum. Istis enim litteris et Hebraea sapientia discitur, et divinorum librorum sacratus numerus continetur. Has enim litteras significationes suas habere (beato Hieronymo testante) cognovimus, quod nunc repetere videtur esse superfluum, cum sit iam alterius labore collectum. Hunc autem psalmum et centesimum quadragesimum quartum, et Deuteronomii canticum Iosephus refert elegiaco metro esse compositos.