monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 37
Recordemur hunc psalmum non incassum velut quibusdam fulgoreis coloribus esse contextum. In capite enim quatuor versus unifines posuit, et iterum in fine primum versum psalmi decora iteratione geminavit, atque iterum quem vicesimum primum posuit, eumdem pene ultimum repetiit, ut quasi vestis illa pontificis aureis quibusdam filis, et vermiculata pulchritudine contexta fulgeret. Illa enim in fimbriis habuit tintinnabula, isti in fine eadem retinniunt, quae in capite dicta sonuerunt. Pontifex igitur quando ingrediebatur Sancta sanctorum habebat hanc vestem, ut antistitis reverendi nullatenus ignoraretur adventus, cum etiam tacitus vocalis incederet. Iste sic decora varietate dispositus est, ut praeconia sanctae incarnationis pulcherrimis quibusdam sentiantur indiciis. Cooperiat nos, pie Rex, ista vestis eloquii tui, et hoc resonent te praestante actus nostri, quod tua, Domine, praecepta iusserunt. Meminerimus autem hunc psalmum quintum esse eorum qui de primo adventu Domini mirabili narratione prolati sunt: quinque fortasse panibus comparandi qui esuriem observantium populorum copiis coelestibus expleverunt.